Omnia sunt misera in bellis civili bus, sed nihil miserius quam ipsa victoria quae, etiamsi ad meliores venit, eos ipsos ferociores et impotentiores reddit: permulta enim post victoriam facienda sunt victori, etiam invito, ut arbitrio eorum, quos in bello socios et fautores habuit, satisfaciat et indulgeat. Si igitur magni animi fuit te non esse supplicem victoris atque tuas res in minimis ponere et de re publica vehementius laborare, vide ne sit superbi animi nunc aspernari vincitori liberalitatem. Nunc enim nullus locus tibi patria dulcior esse debet nec eam diligere minus debes quia deformis es, sed misereri potius, nec eam, iam multi set claris viris orbatam, etiam auxiulio tuo privare. Si melius est carere patria potius quam arma contra cives capere, duri animi est diutius patriam non desiderare ubi pax redierit. Denique si ista tibi vita commodior esse videtur, danda opera est tutior etiam sit; tuum est ideo quam optime consulere et incolumitati et vitae et fortunis tuis.

DA ALTRO LIBRO

Omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non, ' inquies; 'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata. caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit. Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia. mihi salus tua tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae et fortunis tuis

DAL LIBRO COTIDIE LEGERE

Tutte le cose sono penose nelle guerre civili, ma niente è più penoso della stessa vittoria che, sebbene capiti ai migliori, li rende più feroci e prepotenti: infatti dopo la vittoria, il vincitore deve fare molte cose, anche per lo sconfitto, affinché il giudizio di quelli che ebbe in guerra come alleati e fautori, sia soddisfacente e compiacente. Se pertanto ti stette a cuore non essere supplice del vincitore e porre tra le cose trascurabili le tue cose e prenderti maggior pena della Repubblica, vedi di non essere di animo superbo e di non respingere la liberalità del vincitore. Ora infatti nessun luogo ti deve essere più dolce della patria e non devi preferirla di meno perché malridotta, piuttosto compatiscila e non privarla, già e stata privata di molti e illustri uomini, anche del tuo aiuto. Se è meglio essere senza patria piuttosto che prendere le armi contro i cittadini, è tipico dell'animo severo non desiderare per lungo tempo la patria nel caso in cui la pace faccia ritorno. E infine se codesta vita ti sembra essere più conveniente, compi molte opere affinché tu sia anche più sicuro; pertanto spetta a te provvedere all'incolumità sia della (tua) vita sia dei tuoi beni.

DA ALTRO LIBRO

Tutte le cose sono sventurate nelleg guerre civili, guerre che i nostri antenati non hanno vissuto neanche una volta che il nostro tempo vive, oramai, con una certa frequenza ma non c'è nulla di più disgraziato della stessa vittoria: la quale (vittoria), anche se arride agli uomini più giusti, pur li rende piuttosto feroci e prepotenti, tal che, seppur non siano tali per natura, vi sono costretti dalla necessità (politica): colui che vince, infatti, : molte cose devono essere fatte dal vincitore, attraverso l'istigazione di coloro per mezzo dei quali ha vinto. In questo momento nessun altro luogo dev'esserti più caro della patria, né devi amarla di meno, solo perché è più stravolta, ma (devi) piuttosto commiserarla, non privandola - essa già priva di molti uomini giusti - anche della tua presenza. Infine, se è stato nobile (genitivo di pertinenza)non essere prono al vincitore, bada che non sia una superbia disdegnare la sua generosità, e che, se è caratteristica di un saggio restare lontano dalla patria, non sia da insensibile non rimpiangerla, e che, se non puoi godere dello Stato, non sia da stolto non voler godere della proprietà privata.