Ex quibus nascitur Melus quem Venus, propterea quod Adonis amore tenebatur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri. Sed postquam Adonis apri ictu exstinctus est, senex Melus cum dolorem mortis Adonis ferre non posset, laqueo se ad arborem suspendens vitam finit: ex cuius nomine melus appellata est. Pelia autem coniux eius in ea arbore se adpendens necata est. Venerem eorum mortis miseritum est: namque dea Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui nominis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit. Qui cum ad insulam pervenisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem. (da Servio)