Romuli, primi urbis et imperii conditoris, exitus vitae memorabilis fuit. Cum is contionem haberet ante urbem apud Caprae paludem et de improviso magna tempesta orta esset ac sol defecisset, e conspectu omnium ablatus est. Romulo successit Numa Pompilius, vir ob inclitam religionem clarus, qui Romanos sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit. Ille pontifices, augures ceteraque sacerdotia creavit annumque in duodecim menses divisit; Fidei templum dicavit civibusque focum Vestae dedit, quem virgines Vestales summa cum diligentia custodiebant, ne flamma exstingueretur. Ferocem populum tam moderatum fecit ut imperium, quod vi et iniuria occupavĕrat, religione atque iustitia gubernaret.