Insigne exemplum mirae animi fortitudinis praebuit Xenophon Atheniensis. Nam sacrum peracturus erat cum cognovit maiorem natu filiorum in pugna apud Mantineam cecidisse. Quamvis magno dolore affectus, non putavit sacrum praetermittendum esse, sed tantum coronam deposuit qua ornatus erat. Cum postea audivisset filium strenue pugnantem mortuum esse, rursus posuit capiti coronam: gaudium enim, quod e virtute filii acceperat, maius erat quam dolor quo affectus erat ob eius mortem. Honestam enim mortem pro salute patriae ipsi vitae anteponendam esse censebat.

Clicca qui per la traduzione