A domiciliis nostris altissimus, omnia cingens et coërcens, est caeli complexus: qui aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine multo terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit. Luna autem, quae est (ut ostendunt mathematici) maior quam dimidia pars terrae, in iisdem spatiis vagatur quibus sol; et eam lucem, quam a sole accepit, mittit in terras; et varias ipsa lucis mutationes habet. Iisdem spatiis eae stellae, quas vagas dicimus, circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quae ex notarum figurarum similitudine nomina invenerunt.