Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenitur quam humana natura. Magis industria hominum quam vis aut tempus deest naturae nostrae. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Et ubi animus ad gloriam viá virtutis grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin animus hominis, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, usus paulisper perniciosa libidine, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxerunt, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam ad negotia transfert