Eodem anno primum in Italia bellum civile et in Asia Mithridaticum commotum est. Causa belli civilis a Mario, sexens consule, data est. Nam, cum Sulla consul contra Mithridatem, qui Asiam et Achaiam occupaverat, designatus esset et diutius in Campania moraretur ut copias conscriberet, Marius adfectavit ut ipse ad bellum mitteretur. Hac re Sulla vehementissima ira commotus est et cum exercitu usque ad urbem progressus est. Ibi contra Marium et Sulpicium dimicavit, Marium fugavit, postea in Asiam profectus est. Postero anno mortuus est Nicomedes, Bithyniae rex, a quo per testamentum factus erat heres populus Romanus. Tunc, cum Mithridates Bithyniam invadere conatus esset, consules Cotta et Lucullus, ut eum bello persequerentur, missi sunt. Cotta, apud Chalcedona victus acie, intra oppidum repulsus et obsessus est. At, dum in obsidione Mithridates commoratur, a Lucullo a tergo obsiditur et fame consumitur. Nec tamen id, quod desiderabat, Lucullus consecutus est: nam Mithridates evasit et Byzantium fugit.