Delicta neque observabat omnia neque pro modo exsequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor ecerrimus, conivebat in ceteris. Ac nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam, remisso officiorum munere, licentiam omnem passim lascivendi permittebat, iactare solitus, milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. Nec "milites" eos procontione, sed blandiore nemine "commilitone"appellabat, habebatque tam cultos ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eprum in proelio essent metu damni. Diligebat quoqe usque adeo, ut audita clade Titurania barbam capillumque summiserit nec ante dempsreit quam vindicasset. Quibus rebus et devotissimos sibi et fortissimos reddidit