Omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non, ' inquies; 'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare
Le guerre civili sono colme solo di sventure , guerre che i nostri antenati non hanno vissuto neanche una volta , (ma) che il nostro tempo vive, oramai, con una certa frequenza : ma non c'è nulla di più disgraziato della stessa vittoria: la quale (vittoria), anche se arride agli uomini più giusti, pur li rende piuttosto feroci e prepotenti, tal che, seppur non siano tali per natura, vi sono costretti dalla necessità (politica): colui che vince, infatti, si trova costretto a prendere, malvolentieri , molte decisioni , secondo l'istigazione di coloro che gli hanno propiziato la vittoria . In questo momento nessun altro luogo dev'esserti più caro della patria, né devi amarla di meno (la tua patria), solo perché è più stravolta, ma (devi) piuttosto commiserarla, non privandola - essa già priva di molti uomini giusti - anche della tua presenza. Infine, se è stato nobile (genitivo di pertinenza = proprio di un animo nobile) non essere prono al vincitore, bada che non sia una superbia (superbi animi, contrapposto a magni animi) disdegnare la sua generosità (liberalitatis, non libertatis!), e che, se è caratteristica di un saggio restare lontano dalla patria, non sia da insensibile non rimpiangerla,