Alexander corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse. Ipse in iugum editi montis escendit, multisque collucentibus facibus, patrio more, sacrificium dìspraesedibus loci fecit. Iamque tertium, sicut praecetum erat, signum tubae miles acceperat, itineri simul paratus ac proelio; strenueque procedentes, oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Dareum triginta inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dereo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt, vix credenti occurrere etiam eos quos ut fugientes sequebatur. Ergo non mediocris omnium animos formido ( quippe itineri quam proelio aptiores erant) incesserat raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium, suosque ad arma vocantium, maiorem metum incussit. Alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent; equos plerique frenabant. Discors exercitus, nec ad unum intentus imperium, vario tumultu cuncta turbaverat.