Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse creditast. eque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur. Tum, qui nuntiaverat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie visum sibi esse ait in quiete cervam, quae perisset, ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere; um servo, quod imperaverat, significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est. Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. Memoriae proditum est ex his nationibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.
NOVE DISCERE 2 NUMERO 19 PAGINA 227
QUI TROVI LA TRADUZIONE DELLA PRIMA PARTE
