Bellicis quoque factis myrtus se inseruit: triumphavit de Sabinis P.Postumius Tubertus consul. Quoniam bellum leniter, sine cruore gesserat, intravit in urbem et incessit myrto Veneris victricis coronatus: gratam fecit arborem etiam hostibus. Haec postea imperatorum corona fuit, excepto M. Crasso: is de fugitivis et Spartaco triumphavit et incessit laurea coronatus. Papirius Maso, quoniam primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatus est; Marcus Valerius duabus coronis cingebatur, laurea et myrtea. Laurus non solum triumphis proprie dicatur, sed etiam grata aedibus est; sola exornat domos et ante limina excubat. Duo eius genera tradidit Cato, laurum Delphicam et Cypriam. Delphica colore viridi est, ac ea victores Delphis coronare Graeci solent; Cypria est folio parvo, nigro. (Versione tratta da Plinio il Vecchio) ###

Il console P. Postumio Tuberto prese parte anche nei fatti bellici: trionfò sui Sabini. Poiché aveva condotto a termine pacatamente la guerra, senza sangue versato, entrò nella città ed avanzò incoronato con il mirto di Venere vincitrice: e rese la pianta ben accetta anche ai nemici...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI