Prima luce Gallorum milites iam cernebantur. Labienus autem animosis verbis Romanorum equites peditesque confirmabat et de antiqua virtute eos admonebat. Deinde proelii signum dedit. Primo concursu a dextra parte Galli pulsi sunt atque fugam coniecti; a sinistra parte, quamquam prima acies, a telis transfixa, conciderat, tamen reliqui Galli acriter resistebant nec fugae se mandabant. Eorum dux Camulogěnus undique perequitabat et suos excitabat. Diu proelium incertum fuit, donec tribuni militum post Gallorum terga auxilia instruxerunt et in hostes cucurrerunt. Galli circumventi atque interfecti sunt: nonnulli in fugam se dederunt sed ab equitibus oppressi sunt. Denique Labienus Agedincum, ubi militum impedimenta relicta erant, revertit. (Versione tratta da Cesare). ###
Sul far del giorno, i soldati dei Galli si separavano. Labieno al contrario incoraggiava i cavalieri e i fanti dei Romani con parole appassionate e richiamava loro alla memoria l'antica virtù. Poi diede il segnale del combattimento. Al primo assalto i Galli furono allontanati dalla parte destra e spinti in fuga; dalla parte sinistra, sebbene...(CONTINUA)