Rex magna exercitus parte et impedimentis Persepoli relictis Parmeniona Craterumque praefecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen, quo intenderat, perseveravit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae patefiebant ac fatigatum militem terrebant humanarum rerum terminos se vidēre credentem. Omnia vasta atque sine ullo humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam ("prima che", cong. ) lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant. Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit ("incominciò"). Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. ###

Il re lasciati la maggior parte dell'esercito e i bagagli a Persepoli partì alla volta di Parmeniona e Cratero. Questo stesso con un manipolo armato alla leggera di mille cavalieri e fanti si diresse nella regione più interna della Persia e anche se intimidito a procedere da abbondanti piogge e quasi da una tempesta intollerabile

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI