Quia Romani horribili pestilentia laborabant nec remedium invenire poterant, senatus Delphos legatos mittit, ubi oraculum Apollinis erat. Quoniam Romani illam pestem auferre desiderabant, Apollo legatis dicit: «Statuam Aesculapii, dei medicinae, Romam Epidauro ducite». Tum Romani legati Epidaurum veniunt et dei oraculum nuntiant sed cives Epidaurii templi statuam negant. Legati iam desperabant de Urbis salute, cum postera nocte Aesculapius in cubiculo legatorum apparet, baculum manu tenens et "Romani, auxilio meo confidite - ait - nam ego vobiscum veniam et magnificae urbi vestrae auxilium dabo. Mox me in navi vestra videbitis". Postero die, primo mane, serpens magnifica, quae ex templo discedebat, ad portum venit atque in navem Romanorum leniter repens conscendit. Tunc Epidaurii intelligunt: deus cum Romanis navigare cupiebat. ###
Poiché i Romani erano afflitti da una spaventosa pestilenza e non erano in grado di trovare un rimedio, il senato mandò ambasciatori a Delfi dove c'era l'oracolo di Apollo. Poiché i Romani desideravano allontanare quella peste, Apollo disse (lett "dice") agli ambasciatori: "Portate a Roma la stuatua di Esculapio, dio della medicina".