Volscorum ducis Tulli execrabile fuit consilium. Qui ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensus, cum aliquot adversis proeliis contusos animos suorum et ob id paci proniores animadverteret, insidiosa ratione quo volebat conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam convenisset, consulibus dixit vehementer se timere ne quid hostile subito molirentur monuitque ut essent cautiores et protinus ipse urbe egressus est. Quam rem consules ad senatum detulerunt. Qui, tametsi nulla suspicio suberat, auctoritate tamen Tulli commotus ut ante noctem Volsci abirent decrevit. Qua contumelia inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. Ita mendacium versuti ducis simulatione benivolentiae involutum duos simul populos fefellit, Romanum, ut insontes notaret, Volscum, ut deceptis irasceretur. ###
Esecrabile fu il piano del condottiero dei Volsci. Questi acceso dal massimo desiderio di portar guerra ai romani, accorgendosi che gli animi dei suoi erano stati abbattuti da alquante battaglie avverse e perciò erano molto propensi alla pace, li costrinse con un piano insidioso dove voleva: infatti per osservare i giochi una grande moltitudine di volsci essendo giunta a Roma, ...(CONTINUA)