Epaminondas multis et magnis virtutibus inter aequales ita eminuit, ut nemo Thebis esset qui cum eo comparari posset. Adulescens non modo tibiis canere et ad sonitum chordarum cantare et saltare didicit, sed etiam philosophiae praeceptis imbutus est. Et tantum in eo erat audiendi et discendi studium ut, cum in circulum venisset in quo vel de re publica vel de philosophia disputabatur, numquam inde discederet, priusquam sermo ad finem perductus esset. Modestus, gravis, iustus adeoque veritatis appetens fuit ut ne ioco quidem mentiretur. Paupertatem tam facile perpessus est, ut ab amicis nihil umquam acceperit. Abstinentiam eius vero admirabilem fuisse omnes rerum scriptores consentiunt. In armorum usu et in arte militari plurimum studii posuit.