Gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas. Divitiis diffluas: unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit? Inter plausus senescas: unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas? Filios tuos, quos sustulisti, videas: unde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem? Audivi te, cum alios consolareris: in rebus adversis cuperem te conspexisse, sed numquam te ipse consolatus es, numquam te ipse dolēre vetuisti. Nolite, obsecro vos, expavescere ista quae dii immortales velut stimulos admovent animis: calamitas virtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros, qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet? Quidquid illis inciderit, novum veniet. Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum; ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat recognoscit exercet; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles venturis malis servat. ###
Dovresti comprendere il timoniere nella tempesta, il soldato in battaglia. Dovresti marcire nelle ricchezze: come potrei sapere quanto animo hai contro la povertà? Dovresti invecchiare tra gli applausi: come potrei sapere quanto tu abbia di costanza contro l'ignominia e l'infamia e l'odio popolare? Dovresti vedere i tuoi figli, che hai elevato: come potrei sapere quanto tu sarai sul punto di sopportare la privazione con animo sereno?...(CONTINUA)