Fuisse quendam ferunt Demaratum Corinthium, et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis, et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, eos omnes artes ad Graecorum disciplinam docuit. Propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo ut ("a tal punto che") consiliorum omnium particeps et socius paene putaretur. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex creatus est L. Tarquinius: sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni re populi Romani consuetudinem videretur imitatus esse. Is principio duplicavit illum pristinum patrum numerum et eos senatores appellavit, quos priores sententiam rogabat. Versione tratta da Cicerone ###

Tramandano che vi fu un certo Demarato di Corinzio e che fu facilmente il più ragguardevole della sua città per onore autorità e fortune; questi non avendo potuto sopportare Cipselo il tiranno di Corinto, si dice che fuggì con una grande ricchezza e si rifugiò a Tarquinia, nella più fiorente città dell'Etruria. E udendo che la dominazione di Cipselo si era rafforzata, ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI