Draco Atheniensis, qui existimatus est vir bonus multāque prudentiā, iuris divini et humani peritissimus fuit. Hic Draco leges, primus omnium, Atheniensibus dedit. In illis legibus sanxit ut fur cuiusmodi furti supplicio capitis puniretur. Solon autem, qui e septem illis inclitis sapientibus fuit, existimavit fures non, ut Draco antea, capitis damnari debere sed puniri dupli poenā. Romae decemviri nostri qui leges in Duodecim Tabulis scripserunt, non eisdem poenis, ut fures dissimilium generum punirentur, usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prehensus esset, occīdi permisērunt. Omnibus aliis furibus poenam imposuerunt dupli. Hoc memini me legisse in libro Aristonis iureconsulti. ###

L'ateniese Dragone che fu considerato un uomo onesto e di molta competenza, fu un esperto di diritto divino e umano (civile). Costui per primo diede le leggi agli Ateniesi. In queste leggi sancì che il furto di qualunque genere fosse punito con la pena capitale...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI