Ad homines quoque nascituros vim numeri VII pertinere adfirmat Varro: «Nam cum in mulieris uterum» dicit, «genitale semen pervenit, primis VII diebus conglobatur coagulaturque fitque ("e diventa") idoneum ut figuram capiat. Post deinde quarta hebdomade caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus» dicit «homo in utero absolvitur». Illam quoque vim numeri huius observatam esse refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime in utero sunt, post CCLXXIII dies postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita, nascuntur. ###

Varrone afferma che la ricorrenza del numero sette si riferisce anche agli uomini che sono destinati a nascere: "Infatti quando il seme genitale perviene nell'utero della donna, si raccoglie e coagula nei primi sette giorni e diventa idoneo per assumere una sembianza. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI