Chabrias Atheniensis in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. Sed ex his elucet maxime quod fecit in proelio apud Thebas, cum Boeotiis subsidio venisset contra Lacedaemonios. Namque in eo proelio victoriā fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, reliquam phalangem loco vetuit cedĕre obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit. Id novum calidumque consilium Agesilaus contuens, progredi non est ausus suosque iam incurrentes tubā revocavit. Propter hoc tota Graecia fama celebratum est et Chabrias sibi statuam fieri voluit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. Ex quo factum est, ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, cum victoriam essent adepti. Versione tratta da Cornelio Nepote. ###
L'Ateniese Cabria fu considerato tra i sommi condottieri e compì molte gesta degne di memoria. Ma tra queste spicca soprattutto ciò che fece nella battaglia presso Tebe, essendo giunto in aiuto dei Beozi (doppio dat) contro gli Spartani. E infatti in tale battaglia non permise al sommo condottiero Agesilao che confidava nella vittoria, messi ormai da lui in fuga gli squadroni presi in appalto, di ritirare la restante falange (di cedere in posizione la restante falange) e con il ginocchio appoggiato contro lo scudo, e posta la lancia innanzi diede dimostrazione di sostenere l'impeto dei nemici.