Bos, quem Apim Aegyptii vocant, numinis vice colitur. Insigne est ei in dextro latere macula candicans, et sub lingua macula suffusca. Non est fas eum excedere certos annos vitae: cum enim vitae tempus complevit, necatur a sacerdotibus. Tum sacerdotes alium quaerunt bovem et, donec invenerint, maerent, derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. Cum autem inventus est, deducitur Memphim a sacedotibus centum. Bos responsa privatis dat, e manu consulentium cibum capiendo. Caligulae vero manum adversatus est: imperatorem haud multo postea exstinctum esse constat. - skuolasprint. it - Cum bos incedit in urbe, lictores praecurrunt eum et greges puerorum comitantur, carmen honori eius canentium: intellegere videtur et adorari velle. Hi greges, repente limphati, futura praecinunt