Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos. Gentilicium hoc illi: est enim municeps Properti atque etiam inter majores suos Propertium numerat. 2 Is cum recitaret, ita coepit dicere: ‘Prisce, jubes...’ Ad hoc Javolenus Priscus (aderat enim ut Paulo amicissimus): ‘Ego vero non jubeo. ’ Cogita qui risus hominum, qui joci. 3 Est omnino Priscus dubiae sanitatis, interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam jus civile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit. 4 Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant.