Iam non ultra discordia civium reprimi poterat, et a tribunis, id quod nihil decet rei publicae magistratus, plebs ita incitabatur in patres, ut nova semper certamina contiones turbarent. Quorum primus strepitus Equos et Volscos non fugit: nam arma ceperunt, coniunctisque exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus, ad moenia ipsa Romae populabundi accesserunt, vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. Unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro agmine ierunt, Quinctius consul, quem maxime factionum pigebat, ad contionem populum vocavit. (da Livio)