Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor. An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Vtinam Indi quoque deum esse me credant! fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit. An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere Macedonas invictos ceteris nec auro quidem vinci. Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia exspectantium capiam; et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti, et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere. At nunc mones me ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos parentesque solvi; et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt

CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE