Erat Menecrates medicus superbus es arrogans, qui se similem Iovis existimabat. Olim epistulam Philippo, Macedonum regi, misit scribens: «Iuppiter Menecrates Philippo salutem dicit». Cui Philippus rescripsit: «Philippus rex Menecratem resalutat: sed consilium tibi do, perge Anticyram». Post paucos menses Philippus sumptuosas epulas paravit; inter alios convivas etiam Menecratem invitavit, cui mensam seorsum instruxit. Ante omnes convivas servi potiones et cibos delicatos apposuerunt; ante medicum autem solum tura et odores, sicut in aede, ante simulacra deorum. Primum medicus magno gaudio propter honorem exsultavit; dein autem, fame et siti laborans, cibos petivit. At rex leniter subridens: «Dei nec fame», dixit, «nec siti laborare possunt». Tali modo Philippus eius superbiam ludificavit atque punivit.