Fabula docet: improborum verba falsa sunt, sed ingenium saevitiam vincit. Olim asinus in lato agro herbam carpebat. Pravus lupus eum vidit et appropinquavit, quia famelicus erat et praedam quaerebat. Sed asinus callidus erat et eius consilium intellexit; itaque, se claudum simulavit. Statim lupus ab eo quaesivit causam eius mali; asinus respondit: “Heri, dum per silvam erro, spina meam ungulam vulneravit. Amice, spinam mihi extrae!”. “Certe!”, respondit lupus. “Patientia tua, miser, commoveor”. Lupus ad miserum asellum accedit: cupiebat enim eum vorare. Sed, dum mala fera spinam quaerit, callidus asellus eum asperis(con calci) vulneravit et necavit.