Cato quaestor in insulam Cyprum a senatu missus est ad colligendam pecuniam Ptolomaei regis, a quo populus Romanus heres institutus erat. Integerrima fide eam rem administravit. Pecuniae summa longe maior erat quam quisque putaverat. Fere septem milia talentum navibus imposuit Cato; atque ad naufragii pericula vitanda, singulis vasis, in quibus inclusa erat pecunia cortex supernatans indicaret. Catoni a senatu gratiae atque praetura illi et ius spectandi ludos praetextato data sunt. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esse affirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur.

Clicca qui per la traduzione