«Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat ignavia, inde victores, perdomito fine terrarum, revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus. Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et imbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. Per vos gloriamque vestram, quâ humanum fastigium excedetis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis». ###
"Ci troviamo non all'inizio dei nostri lavori e fatiche, ma alla fine. Siamo giunti al sorgere del sole e all'Oceano; se la pigrizia non ponga ostacoli, da lì, assoggettato il confine delle terre, torneremo vincitori in patria. Non fate, ciò che fanno i contadini pigri, perdere dalle mani per inerzia i frutti maturi. I premi più grandi si trovano nei pericoli: questa stessa regione è ricca e non adatta alla guerra. Pertanto vi conduco non tanto per la gloria quanto per il bottino. Siate ...(CONTINUA)