Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis: in quo sermo primus ostendit quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam esset profectus. Dedit nobis gustum ad quam metam respondebit; non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, vix potuit excutere verecundiam, bonum in adulescente signum; illi suffusus est rubor. Hic illum sequetur, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit. Nullā enim sapientia naturalia corporis aut animi vitia deponi possunt: quidquid infixum et ingenitum est, lenītur arte, non vincitur. Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, sicuti fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam dicturis tremunt genua, quorundam dentes colliduntur, lingua titébat, labra concurrunt. Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, quia natura vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet. Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur. Haec nulla sapientia abīgit: alioquin (“se no”) haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Vale. ###

Il tuo amico di buona indole ha parlato con me: il primo discorso ha mostrato quanto in lui ci fosse di coraggio, d'ingegno, quanto già avesse anche successo. Mi diede un assaggio alla cui meta risponderò; non parlò infatti in base a qualcosa di preparato, ma fu colto all'improvviso. Appena che si raccoglieva, a stento poté eliminare la verecondia, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI
COMPLETA DI ANALISI GRAMMATICALE