Huius facti ne prius fama ad regem quam ipse perveniret, dedit operam. Itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa, optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu. Ipse, agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, qua vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret. Quem cum omnes conspicerent propter novitatem habitus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. Primo non accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. A quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magnopere delectatus cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat. Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithraŭste ad bellum Aegyptium. ###
Fece in modo che non pervenisse la notizia di tale avvenimento presso il re prima che egli stesso giungesse. Pertanto all'insaputa di tutti giunse là, dov'era il re e l'indomani ricoprì Tuine, uomo di enorme corporatura e di terribile aspetto, sia perché era scuro sia perché aveva una lunga capigliatura e la barba fluente, che i satrapi regali erano soliti portare, lo abbellì anche con una collana e e braccialetti d'oro e con tutto il resto del modo d'essere regale. ...(CONTINUA)