Coriolanus, maximi animi vir et altissimi consilii optimeque de re publica meritus, proditionis accusatus et iniquissimae damnationis ruină prostratus, Romā expulsus ad Volscos, tum Romanis infestos, traditur confugisse. Magni ubique virtus aestimatur: itaque ibi ille brevi tempore summum adeptus est imperium; evenitque ut, quem. Romani pro se salutarem imperatorem habere noluerant, pestiferum adversus se ducem experirentur; frequenter enim fusis Romanorum exercitibus iuxta moenia Urbis vēnit. Quapropter populus Romanus exuli coactus est supplicare ( dat. ). Missi ad eum legati deprecandi causă nihil profecerunt; missi deinde sacerdotes cum infulis sacris aeque sine effectu redierunt. Stupebat senatus, trepidabat populus, viros pariter et mulières imminentis exitii pigebat. Tunc Veturia, Coriolani mater, Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens, castra Volscorum petiit. Quam ut filius aspexit, sui pristini erga patriam parentesque amoris recordatus, dixit: «Expugnasti et vicisti iram meam, patria, precibus matris», continuoque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. ###

Coriolano, uomo di grandissimo coraggio e di elevatissima saggezza, e assai benemerito dello stato, accusato di tradimento e colpito da una condanna assai ingiusta, esiliato da Roma si racconta che si rifugiò dai Volsci, allora nemici dei Romani. ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI