Dareus cum quadringentis milibus peditum ac centum milibus equitum in aciem procedit. Movebat haec multitudo hostium respectu ("in confronto con") paucitatis suae Alexandrum, sed interdum reputabat, quantos populos cum ista paucitate fudisset. Itaque cum spes metum vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret, circumvectus suos, singulas gentes diversa oratione adloquitur. Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione, Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; Macedonas autem nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae; omnes milites eorum pristinam fidem et fortitudinem commonefacit. Nec Darei segnis opera in ordinanda acie fuit: ipse omnia circumibat, singulos hortabatur, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis immortalibus datae possessionis admonebat. Post haec proelium ingentibus animis committitur, in quo uterque rex vulneratur. Post fugam Darei, caedes Persarum secuta est. In castris Persarum multum auri ceterarumque opum inventum est. ###

Dario con quattrocentomila fanti e centomila cavalieri procede verso il campo di battaglia. Una tale moltitudine di nemici incalzava Alessandro in confronto alla sua pochezza, ma talvolta pensava, quanti popoli aveva disperso con questa pochezza. Pertanto la speranza vincendo il timore, ritenendo che sarebbe stato più pericoloso rinviare la guerra, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI