Cum Alcibiades se regis amicitiam obtenturum esse speraret, eodem tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant, ut eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset («se non avesse tolto di mezzo Alcibiade--), nihil earum rerum fore ratum, quas ipse Athenis constituisset (traduci con l'indicativo). His rebus commotus, Lysander omnia pacta Lacedaemoniorum cum rege renuntiavit. Non tulit Alcibiadem Pharnabazus et violare clementiam quam Persarum regis opes minui maluit. Itaque misit Susamithrem et Bagaeum Alcibiadem interfecturos, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet. Missi clam, iis, apud quos tum Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant. Illi, cum ferro aggredi («assalire») non vellent, noctu ligna contulerunt circa casam eam in qua quiescebat eamque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. Ille autem, ut sonitu flammae est excitatus, familiaris sui subalare telum eripuit. Namque erat cum eo ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. Hunc sequi se iubet et id, quod in praesentia vestimentorum fuit, arripit. His in ignem coniectis flammae vim transiit. Quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt.

Versione tratta da Cornelio