Tyrus, urbs et vetustate originis et fortunae varietate memoria digna, post longam obsidionem ab Alexandro capta est. Condita est ab Agenore et diu non modo mare vicinum sed omnia maria, quocumque eius classes pervenerunt, in potestatem suam redegit. Colonias toto orbe terrarum Tyrii condiderunt: Carthaginem in Africa, in Boeotia Thebas, Gades in Hispania apud Oceanum. Postquam Macedones urbem intraverant, pueri virginesque, misera turba supplicum, in templa deorum confugerunt; viri autem in vestibulo suarum aedium stabant, parati ad iram regis et ad victorum saevitiam. Multis tamen saluti fuerunt Sidonii milites, qui in Macedonum auxiliis militabant. Nam, cognationis cum Tyriis memores, multos cives clam protexerunt et ad sua navigia perduxerunt. ###

Tiro, città degna di memoria per l'antichità della (sua) nascita, sia per la variabilità della (sua) fortuna, fu conquistata da Alessandro dopo un lungo assedio. Fu fondata da Agenore e per lungo tempo soggiogò sotto il suo potere non solo il mare vicino ma tutti i mari, ovunque giunsero le sue flotte...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI