Omnia ita a natura facta sunt ut nihil eorum supervacuum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit enim natura beluis et sensum et appetitum, ut appetitum haberent ad naturalia pabula capienda et secernerent pestiféra a salubribus. Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando; partim cibum oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum; alia denique sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt. Sic a dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. (Cicerone). ###
Tutte le cose sono fatte dalla natura in modo tale che nulla di queste sia superfluo, che ogni cosa sia necessaria a salvaguardare la vita. La natura infatti ha donato alle belve la percezione attraverso i sensi e l'istinto, per avere l'istinto per prendere i foraggi naturali e discriminare quelli nocivi da quelli salubri.