Hannibal missus in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum (esse) sibi veteres milites credebant; eundem vigorem in voltu vimque in oculis intuebantur. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. In Hannibale plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci potěrat. Caloris ac frigoris pariter patiens erat; ei cibi potionisque desiderium naturale erat et numquam voluptate pellebatur; dabat quieti id quod gerendis rebus supererat; multi eum saepe conspexerunt militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum. Eius vestitus inter aequales non eminebat, sed eius arma atque equi inter omnes excellebant. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: in humana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deorum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. ###
Annibale inviato in Spagna fin dal primo arrivo convertì subito tutto l'esercito verso di lui; i soldati veterani credevano che gli fosse stato restituito il giovane Amilcare; osservavano lo stesso vigore nel volto e la stessa forza nello sguardo. Non vi fu mai uno stesso ingegno più abile verso cose così diverse, obbedendo e comandando. ...(CONTINUA)