Ignorare mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. Quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere? Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto die quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. Minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos. Nostra nunc comparate. Quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romam venit. ###
Mi sembra che voi ignoriate, Quiriti, che non si rifletta se voi abbiate la guerra o la pace, ma se abbiate trasportato le legioni in Macedonia o o se abbiate accettato i nemici in Italia. Allora abbiamo fatto ciò, perché avevamo Annibale come nemico in Italia, ora respinto Annibale dall'Italia, debellati i Cartaginesi indugiamo a fare ciò?