Ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicamus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. Temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet. Nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. Plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis, tradunt se libidinibus constringendos, nec provident quid eventurum sit et ob eam causam propter voluptatem, quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore, tum in morbos graves, tum in damna, tum in dedecora incurrunt. Qui autem suum iudicium retinent, ne, voluptate victi, faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. Idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. Ex quo intellegatur nec intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia maiores consequatur. ###
Direi che neppure la temperanza dovrebbe essere agognata per sé, ma dato che dovrebbe apportare pace negli animi li dovrebbe sia placare che lenire per così dire con una certa concordia. La temperanza è infatti, quella che ammonisce nelle cose o desiderandole o evitandole per seguire la ragione. Infatti non è sufficiente giudicare cosa si debba o cosa non si debba fare, ma occorre anche stare in ciò, che si giudichi... (CONTINUA)