Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem imperii obiciebat neuterque ab eo, quo arguebatur, mentitus argui poterat. Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam aggressus est, quemquam animo parem tulit et, in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat. Neque quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit eo viro: in appetendis honoribus immodicus se agebat, sed in gerendis verecundissimus, ut eos, ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo. Lucullus autem, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem haud infacěte Magnus Pompeius "Xerxem togatum" vocare adsueverat. ###
Pompeo rinfacciava a lucullo l'infamia del denaro, Lucullo a Pompeo l'infinito desiderio di potere e nessuno dei due, mentendo poteva essere smentito da colui, sul quale veniva fatta la denuncia. E infatti né Pompeo, non appena si accostò allo stato, sopportò qualunque d'animo pari e, nelle cose in cui doveva essere il primo, desiderava essere solo. ...(CONTINUA)