Milites continenti labore diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. Cum agger murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant. Eodem tempore toto muro clamore sublato ab altero latere turris hostes eruptionem faciebant. Alii faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potesundebant, ut vix ratio iniri posset. Tamen quod instituto Caesaris duae semper legiones pro castris excubabant celeriter accidit ut alii eruptione resisterent, alii turrem reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris multitudo concurreret, ut incendium restingueret. ###

I soldati con un lavoro continuo di 25 giorni costruirono un terrapieno largo 330 piedi, alto 80 piedi. Dato che il terrapieno toccava quasi il muro dei nemici e cesare per consuetudine dormiva presso l'opera di fortificazione e esortò i soldati a non interrompere del tutto questo tempo dall'opera (che non venisse del tutto interrotto questo tempo dall'opera), ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI