Cum Pompeius ille in insulam Ceam pervenisset, forte evēnit ut femina quaedam summae dignitatis, sed ultimae iam senectutis, veneno consumere se destinavěrit mortem que suam Pompei praesentia clariorem fieri aestimaret. Nec preces eius vir ille aspernari sustinuit. Venit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, et ab incepto consilio diu revocare conatus est, sed frustra. Tunc anus illa ei adstanti «Tibi quidem» dicit, «Sex. Pompei, dii gratias referant, quod nec hortator vitae meae nec mortis spectator esse fastidisti». Cohortata deinde ad concordiam suos, distributa eis re familiari et sacris domesticis maiori filiae traditis, poculum, in quo venenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. Tum cupido haustu mortiferam traxit potionem ac filiarum manus ad vultum advocavit, ut oculos clauderent. Adstantes novo spectaculo obstupefacti ac maerore quodam singulari adfecti lacrimas detinere non potuerunt. ###
Proprio quel famoso Pompeo essendo giunto nell'isola di Ceo, per caso avvenne che una donna di elevatissima dignità, ma ormai di estrema vecchiaia, decise di uccidersi [consumarsi] con il veleno e pensò che la propria morte in presenza di Pompeo sarebbe divenuta più famosa. Quell'uomo tollerò che le preghiere di costei non fossero respinte. ...(CONTINUA)