Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius; ei in honorem virtutis regnum ultro datur. Hic militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum iuventutem exercuit et Albanos, strenuum populum, provocavit. Hic populus et ille aequa vi crebrisque proeliis se comminuebant; sic, quia in compendium bellum commissum erat, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, illorum populorum fata permissa sunt. Incerta et pulchra contentio ad extremum fuit. Tres illinc vulnerati erant, hinc duo occisi erant: Horatius, unus ex Romanis, ad virtutem dolum addidit: fugam simulavit singulosque prout sequi poterant petivit et exsuperavit. Sic unius virtute calliditateque Romanis victoria fuit. (Versione tratta da Floro)###

Tullo Ostilio seguì Numa Pompilio; gli è dato in onore del valore spontaneamente il regno. Costui fondò la disciplina militare e l''arte di combattere. Pertanto esercitò in modo ammirevole la gioventù e provocò gli Albani, popolo valoroso....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI