Herodotus, clarus Graecus historicus, multa de moribus antiquorum Aegyptiorum tradidit. Aegyptiorum dei longe diversi a Graecorum Romanorumque deis erant: nam animalium formam habebant. Praesertim deum Crocodilum ac deum Serpentem Aegyptii coluerunt sed etiam deo Soli deaeque Lunae summa munera tribuerunt. Apud Aegyptios mulieres agros colebant et mercaturam quoque exercebant, homines autem scientiae litterisque studebant. Herodotus Aegyptios aliorum populorum magistros appellavit, quia sacerdotes, viri magnae doctrinae, multarum disciplinarum fundamenta didicerant et docebant. Quare a Graecia Asiaque innumeri philosophi in Aegyptum pervenerant. Aegyptii dominos suos Pharaones appellaverunt atque deos putaverunt. Pyramides splendida Pharaonum sepulcra erant: etiam nunc inter alia Aegyptiorum monumenta eminent. ###

Erodoto, famoso storico greco, tramandò molte cose sui costumi degli antichi Egizi. Gli dei degli Egizi erano molto diversi dagli dei dei Greci e dei Romani: infatti avevano l'aspetto di animali. Gli Egizi venerarono soprattutto il dio Coccodrillo e il dio Serpente ma assegnarono ragguardevoli offerte anche al dio Sole e alla dea Luna...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI