Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat. Eo autem frumento, quod flumine Arări navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arări Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicère. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metīri oporteret, convocatis eorum principibus, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, graviter eos accusat: cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis ipsis non sublevabatur, quamquam bellum susceperat magna ex parte eorum precibus adductus. Multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus proponit: esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod debeant.
Frattanto ogni giorno Cesare chiedeva (infinito storico) agli Edui il frumento, che avevano promesso pubblicamente. Infatti per i freddi (il clima freddo) non solo il raccolto di frumento non era maturo nei campi, ma la grande abbondanza di pascolo non sopperiva a sufficienza. In verità quel frumento, che veniva trasportato con le navi attraverso il fiume Arar, perciò poteva essere utilizzato meno perché gli Elvezi deviavano il percorso dal fiume Arar, ....(CONTINUA)