Fertur in euripis vino plenis navales circenses exhibuisse, elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitavisse, dirutis sepulchris quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo privato spectaculo. Serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertureosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multosqueadflictos esse morsu et fugā. Usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis. Primus Romanorum holoserica veste (usus esse) fertur, cum iam subsericae in usu essent. Omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum. Dixisse olim fertur: «Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque sum».
Un modello di depravazione e di dissolutezza
Versione tratta Historia Augusta