Polymnestori regi Thracum erat nupta. Quem illa pro filio suo educavit, Deipylum autem, quem ex Polymnestore procreaverat, pro suo fratre educavit, ut, si alteri eorum quid mali esset, unus parentibus praestaret. Sed cum Achivi Troia capta prolem Priami exstirpare vellent, Astyanacta Hectoris et Andromachae filium de muro deiecerunt et ad Polymnestorem legatos miserunt, qui ei Agamemnonis filiam nomine Electram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam, si Polydorum Priami filium interfecisset. Polymnestor legatorum dicta non repudiavit, sed Deipylum filium suum imprudens occidit, arbitrans se Polydorum filium Priami interfecisse. Polydorus autem ad oraculum Apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus; cui responsum est patriam incensam, patrem occisum, matrem in servitute teneri. Cum inde rediret et vidit aliter esse ac sibi responsum fuerat, ab sorore Ilionea inquisivit: cui soror quid veri esset patefecit, eius consilio Polymnestorem luminibus privavit atque interfecit. ###
Quando fu generato (nascor) da Priamo e da Ecuba il figlio Polidoro, lo consegnarono da allevare/educare alla loro figlia Iliona, che era stata sposata (oppure "era sposa") a Polimnestore Re dei Traci. Ella allevò il fratello come suo figlio, e allevò anche come [fosse] suo fratello Deipilo, che aveva generato da Polimnestore, così da assicurare, se accadeva qualcosa di male a uno di loro due, per lo meno un figlio ai genitori. ...(CONTINUA)