Interest aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnīno, sed tamen differt aliquid. Labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. Nostrā interest ut haec duo Graeci illi, quorum copiosior est linguaquam nostra, uno nomine appellent. Itaque industrios homines illi studiosos vel potius amantesdoloris appellant, nos commodius laboriosos; aliud est enim laborare, aliud dolere. O Graecia, verborum inops interdum, quibus abundare te semper putas! Aliud, inquam, est dolere, aliudlaborare. Cum varices secabantur C. Mario, dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, labora-bat. Est inter haec quaedam tamen similitudo; consuetudo enim laborum perpessionem dolorum effĭcit faciliorem. Itaque illi qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt.
Versione tratta da Cicerone, Tusculanae disputatione