Illud etiam somnium magnae admirationis, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello gravi ac periculoso non procul a Vesuvi montis radicibus positis castris viderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi victoriam fore. Id luce proxima consulibus vel sacrificio expiaturis, si oraculum posset (“fosse possibile") averti, vel, si confirmaretur ("fosse stato confermato"), exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, convenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. Quae neutro reformidante Decium deponoscerunt. ###
Anche quel sogno, che nella medesima notte i due consoli P. Decio Mure e T. Manlio Torquato videro durante la gravosa e pericolosa guerra latina, posto l'accampamento non lontano dai piedi del monte Vesuvio, fu di eccezionale ammirazione entrambi infatti durante il sonno resero note alcune immagini che il comandante di uno schieramento, ...(CONTINUA)